Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): REBELLO

REBELLO, (REBELLARE) pro Bellare, Pugnare, praelium inire. vel rursum bellare. Joan. de Janua: Rebellio, i. repulsio, vel resistentia: et post factam pacem ad bellum reversio, belli iteratio. Vita Offae I. Reg. Angl.: Et sub spe victoriae viriliter obtinendae Regem et suos ad hostile praelium provocavit. Rex autem confectus senio, timens Rebellare, declinavit aliquotiens impetus adversariorum. Infra: Ad Rebellandum se suosque praemunire coepit. Literae Johannis Regis Franc. ann. 1356. apud D. Secousse tom. 3. Ordinat. reg. pag. 55: Scalarum ingenio et nocturne intraverunt hostiliter et latenter, ipsam civitatem (Petragor.) occupando, quam nunc detinent, stabilitam exinde adversus nos, et dictam villam de nostra obedientia existentem Rebellantes, et contra eam guerram, strages et hostiles insultus diversimode inferentes.

Rebellare Se, ut apud Livium nudum Rebellare, Gall. Se revolter, Rebellionem facere. Jacobi Auriae Annales Genuens. ad ann. 1282. tom. 6. Muratorii col. 576: Sicilia quae se Rebellaverat contra Regem Carolum, etc.