Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): RECAPITULATIO

RECAPITULATIO, Ἀναϰεφαλαίωσις, Ante dictorum summaria repetitio. Apud Cassiodorum caput 24. Divin. lect. inscribitur: Recapitulatio generalis.

Recapitulatio Dionisii, AEra quae ducit initium ab Incarnatione Verbi, a Dionysio exiguo primum adhibita. Charta Osheri Regis apud Hickesium Dissert. pag. 79: Regnante in perpetuum ac gubernante Domino nostro Salvatore secula universa, anno Recapitulationis Dionysii, id est, ab Incarnatione Christi sexcentessimo octuagesimo, Indictione sexta revoluta.... Ego Oshere Rex, etc. Vide supra, Recapitulans cyclus Victori, cui annexa alia notio est.

Recapitulatio Solidorum, Brevis expositio varii numeri solidorum pro diversis delictis solvendorum ex Lege Salica, ad calcem hujus Legis tom. 1. Capitularium col. 323.