Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): RECEDO

RECEDO, (RECEDERE) Mori, fato fungi, vita excedere. Idatius in Fastis: His Coss. Honorius Augustus Recessit Veronae. Et alibi: His Coss. Recessit apud Mediolanum Theodosius Augustus. Inscriptio Christiana in Ecclesia S. Petri in Castello Veronae, apud Ludovicum Moscardum lib. 4. Histor. Veron.: Hic requiescit in pace S. Valens Episcopus, qui vixit annos p. m. xxxxv. et sedit in Episcopatu annos.... mens. vii. et dies xviii. et Recessit sub d. viii. Kal. Augustas P. C. Lampadi et Orestis V V. CC. Ind. viii. Alia apud J. Mabillonium tom. 4. SS. Ord. S. Benedicti pag. 539: Servivet annus quinquagenta, Recessit sub die pridie Kal. Octob. Indictione sesta. Ita apud Ambros. Moralem lib. 11. cap. 31. 41. 44. 53. 56. et lib. 12. cap. 13. 14. 37. Recessit in pace, non semel occurrit in Monumentis Christianis, apud Baronium ann. 544. num. 13. et 15. Bivarium in Notis ad Pseudo-Chronicon Marci Maximi pag. 38. 218. 266. 276. 277. 352. 497. Ughellum tom. 4. pag. 1051. tom. 5. pag. 584. Guesnaium in Annalib. Massiliensib. pag. 79. etc.