Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): RECEPTA

RECEPTA, Medicamenti adhibendi formula, quomodo Recepte nostri dicunt. Joan. Gerson. lib. de Laude Script. de Medicis: Non enim sufficiunt eis libri, quantumlibet et arte compositi; sed oportet variare Receptas, etc. Statutum Synodale Eccl. Avenion. ann. 1341. apud Marten. tom. 4. Anecdot. col. 565: Ab eodem quoque hipotecharius seu speciator Receptas ordinatas per talem Judaeum medicum auderet seu attentaret sub eadem poena conficere nec ministrare alicui Christiano.