Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): RECEPTA

RECEPTA,² Pecuniarum coactio, quaestura, Gall. Recette. Item AErarium, in quod conferuntur coactae pecuniae. Decimae Regi Franc. concessae ann. 1316. apud Lobinell. tom. 2. Histor. Britan. col. 467: Item lxix. lib. pro duobus terminis quarti anni decime ad sex annos concesse, in moneta Britonica et alia communi, si eam magistri hujus Recepte duxerint acceptandam. Literae Johannis Franc. Regis ann. 1356. apud D. Secousse tom. 3. Ordinat. Reg. pag. 78. pro incolis Avinioneti: Receptores dicto Senescallo... praesentibus Consulibus et Procuratoribus dicte Universitatis... compotum et rationem legitimam de Receptis et misiis ob hoc factis semel in anno reddere teneantur. Literae Caroli Pulchri Franc. Regis ann. 1327. apud le Brasseur in Probat. Hist. Comitatus Ebroic. pag. 49: Ut quidquid dicti Thesaurarii exinde solverint in eorum collocent compotis et de Recepta deducant. Oratio Legatorum Regis Franc. coram Pio II. PP. ann. 1459. apud Acherium tom. 9. Spicil. pag. 320: Sciunt qui Receptas fecerunt et reditus cognoscunt Ecclesiarum. Charta Renati Regis Provinciae ann. 1473. pro Monialibus Aquensibus S. Clarae, e Schedis Praesidis de Mazaugues: De quacumque pecunia suae Receptae. Statuta Monasterii S. Claudii pag. 75: Item, supra Receptam Regis Franciae et ejusdem dominium in villa de Barra... percipere debet de annuo reditu 40. libras Turon. Literae Edwardi III. Regis Angl. ann. 1334. apud Rymer. tom. 4. pag. 632. col. 2: De Omnibus extitibus et Receptis de dicto Ducatu provenientibus. Aliae ann. 1341. apud eumd. Rymer. tom. 5. pag. 224. col. 2: Omnes denarii provenientes de omnibus firmis nostris... ad Receptam nostram celeriter deferantur. Adde tom. 8. pag. 748. col. 1. et vide infra Receptus 1. et 2.