Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): RECEPTA

RECEPTA,⁴ f. Oblata in Parthenonibus. Necrologium MS. Abbatiae S. Petri de Casis: xxxi. Januarii obiit Agnes de Crectes Recepta de Casis. Pluries occurrit ibi, nullo addito, unde certa notio possit erui. Vide Receptus 3. et Redditus 1.