Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): RECEPTACULUM

RECEPTACULUM, Hospitium, domus, in quam quis se recipit: proprie vero domus munita, castellum. Charta Philippi Augusti ann. 1219: In quibus continetur quod nullus a Rhodano usque ad Alignum... a S. Albano usque ad Podium novas munitiones aut aliqua nova Receptacula potest aedificare sine nostra permissione. Homagia Nobilium Bressiae praestita Amedaeo Sabaudiae Duci ann. 1272. apud Guichenonum in Probat. Hist. Bressiae pag. 17: Joannes Salvagii Domicellus... recognoscit se tenere in feodum ligium ab eodem domum suam de Malmont, cum tota forterescia, Receptaculo et fossatis. Joannes de S. Saturnino Domicellus confitetur se tenere pro uxore sua a domino Baugiaci in feodum ligium domum suam de la Jasderi cum Receptaculo et fossatis. Ibidem pag. 19: Hugoninus de Castellione... recognoscit se tenere ab eodem in feodum... domum fortem Guillermi de Felins domicelli, quam idem Guillelmus tenet apud Lugniacum ab ipso Hugone cum Receptaculo dictae domus. Quibus in locis non integra domus, aut munitio quaevis, sed pars domus munitae seu certa quaedam munitionis species, ac forte turris, videtur esse intelligenda. Ita Recet nostris olim. Le Roman de Rou MS.: Maint bon Rechet auras, et maint bon herbergage. MS.: Au bois d'Ardene est un Recet felon Entre deus eues, dont je sai bien les noms. Robertus de Bourrono in Merlino MS.: Chi emprès en cette forest à deus archies a un mien Rechet biel et riche, ou vous pourrés reposer et aaisier. Infra: Chacun de ses deus freres a son rechet en sa terre devisée l'une de l'autre. Vide, Receptum.