Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): RECEPTO

RECEPTO, (RECEPTARE) Hospitio excipere. Constitutiones Cluniacenses MSS. ex Archivo B. M. Deauratae: Omnes vero de Ordine, cujuscumque conditionis extiterint, qui ipsos fugitivos et vagabundos amodo Receptaverint aut cum ipsis participaverint quoquo modo, illa tamen participatione excepta, que pertinet ad animarum salutem, etc. Vide Receptamentum et alio sensu Receptum.

Nostris Receiter, Receiver et Recepter. Charta ann. 1279. inter Probat. tom. 2. Hist. Burg. pag. 45. col. 2: Nos Othes cuenz palatinz de Burgoigne et sires de Salins promettons à Robert duc de Burgoigne.... que nos les homes doudit duc, qui partiront de sa terre, ne retendrons, ne Receiterons en nostre terre desous nos. Pactum inter reg. Angl. et ducem Brit. ann. 1370. apud Lobinell. tom. 2. Hist. Brit. col. 601: Le duc, ses heires... seront tenuz à Receiver et vetuieller amiablement par mer et par terre ledit roy et ses ditz gentz. Lit. remiss. ann. 1390. in Reg. 138. Chartoph. reg. ch. 277: Ceux qui gardoient la porte de ladite ville souffrirent entrer yceulx murdriers et les Recepterent.