Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): RECEPTUM

RECEPTUM, et Receptus, illud videtur, quod vulgo Arbergaria, vel Droit de giste, in Chartis appellatur, hoc est jus pastus: nam etiamnum Belgae nostri vocant Receptes, convivia, quibus agnati, qui agnatorum nuptiis interfuerunt eosdem novos conjuges domi recipiunt, et excipiunt. Chronicon Besuense pag. 548: Monachi vero de hominibus Receptum et placitum recipientes. Charta ann. 1103. ex Tabular. Cluniacensi: Donavit et omnino finivit Deo et B. Petro ad locum Cluniacum unum Receptum, quem in Cavariaco exigebat. Tabular. Conchense in Ruthenis ch. 24: Et in uno quoque vicariali manso unum Receptum cum 4. Militibus, et uno serviente. Passim in hoc Tabulario. Charta Amedaei Com. Sabaudiae ann. 1143. in Histor. Sabaudica pag. 34: Retento Receptu suo et justis consuetudinibus, quae ad Comitatum pertinent. Alia ibidem pag. 41: Praeterea dictum est, ut omni prorsus alio gravamine remoto, Comes Receptum, venationes Aulonii et Murerii, sicut antea, accipiet. Adde pag. 39. Tabularium Monasterii Regulae: Locum illum ab omni censu absolvit, ut filii sui tantum defensores hujus loci existant et Receptum ibi non quaerant, et nisi Abbas ultroneus eis obtulerit panem, non comedant. Tabula fundationis Monasterii S. Severi in Vasconia: Non in foro, aut in mercato de pertinentibus ipsi sacratissimo loco, quisquam judicium capiat, vel in appenditiis ejus... nec Receptum inde per vim, nec censum aliquem quaerere praesumat. Tabular. Abb. Belliloci in Lemovicib. num. 45: De istis vero curtibus, in unaquaque unum Receptum teneat Abbas, in tali convenientia, ut nullum non et hominem Laïcum, et si fecerit, quomodo monachi in suo revocent dominio. Tabularium Monasterii S. Andreae Viennensis: Et de alio beneficio ut post mortem patris Bernardi accipiamus ab ipso Varnerio in mutacio pro sex annis 40. sol. unusquisque anno Kal. Maii unum Receptum in Monasterium, etc. Tabularium Ecclesiae Gratianopolitanae sub Hugone Episcopo ann. 1109. fol. 63: Gotafredus Villicus S. Donati ante sacrum Corpus et Sanguinem Domini, quod desiderabat accipere, gurpivit Domino Deo et Episcopo Hugoni Gratianopolitano et successoribus suis sine ullo inganno illud prandium sive Recet, quod per malam consuetudinem praedictus Gotafredus accipiebat ab hominibus Episcopi pro decima de condaminis Comitis. Fol. 72: Habuique pro praedicta vinea ab Episcopo Hugone 20. sol. et 4. den. et 3. eminas ordei, et Recetum de pane et carne et vino mihi et filio meo Stephano et filiabus meis. Fol. 89: Debent inde unoquoque anno unum Receptum Episcopo et sociis suis cum equitaturis. Tabular. Celsinianense: Debet 2. sextarios de siligine, et 1. sextarium de civada, et 18. denar. Podienses, et Recetum de pisce et carne, et 1. sext. vini. Tabularium Eleemosynae S. Pauli Viennensis: Quandam vineam,... et 1. Receptum, et 1. eminam siliginis, etc. Occurrit etiam in Notitia sub Francone Episc. Paris. in Minore Pastorali ejusd. Ecclesiae ch. 95. in Tabular. Prioratus Dominae in Delphinatu passim, etc. Charta ann. 1309. in 9. Regesto Philippi Pulchri Regis Franc. ch. 27. ex Tabulario Regio: C'est à savoir en complans, en garcages, en gardes, en Receps, en ventes, en rentes, etc. Adde Ughellum tom. 1. part. 1. pag. 875.

Haud abs re fortasse fuerit Cangianam opinionem novis quibusdam locis confirmare. Charta Ademari Vicecomitis Lemovic. ann. 1062. qua Cluniaco tradit Abbatiam S. Martialis, inter Instrum. tom. 2. Gall. Christ. col. 180: Nihil in eadem abbatia ego..... retinendo, exceptis his consuetudinibus, cc. solidis.... uno Recepto Comitis Pictaviensis.... et justitia panis et vini, cum in hanc villam venerit. Sententia ann. 1163. ex libro viridi Episcopatus Massil.: Recetum in festivitate S. Stephani Episcopum facere Canonicis jussimus..... in precipuis autem festivitatibus Natalis Domini, Apparitionis, Ramispalmarum, Cene Domini, Pasche..... Episcopus, duobus se comitantibus in canonica comedat, et ei honorifice serviatur. Transactio ann. 1165. ibidem: Decrevimus, ut castrum de Albania cum suis pertinentiis Vicecomites ab Ecclesia et ab Episcopo et Canonicis in feudum et fidelitatem deinceps habeant, et pro eodem feudo in Natale Domini et in Pascha duos Recetos facient, et in predictis diebus totum refectorium, cum omnibus hominibus qui in canonica fuerint..... honorifice, sicut in tantis festivitatibus expedit, procurabunt. Eadem fere leguntur in Homagio, quod pro dicto castro de Albania Episcopo Massiliensi ann. 1177. praestitit Hugo Gaufridi, ibidem. Passim occurrit vox Recetum vel Recetus, pro refectione in Archivio laudato, et alibi. In Rotulo saeculi xii. de Prioratu S. Pauli de Tartas ex Archivo Monasterii de Casa Dei promiscue legitur eadem notione Receptus aut Recetus, ut et in Chartulario Camalariensi dioecesis Aniciensis; Receptum vel Receptus in Statutis S. Claudii pag. 74. 77. 79. 84. et alibi. Ex iis emendanda procul dubio Bulla Anastasii IV. PP. ann. 1153. inter Instrum. Ecclesiae Massil. tom. 1. novae Gall. Christ. pag. 112. col. 2. ubi legitur: Castrum Albaniae, et duos Rocetos pro eo in Natale Domini et in Pascha. Corrigo Recetos ex Transactione ann. 1165. mox laudata. Hinc evanescit conjectura Glossatoris, qui suspicatur Rocetos esse Rocheta, quibus utuntur Episcopi, nostris Rochets. Vide Coena et Procurare.

Receutum, vel Receutus, Eadem significatione. Transactio Abbatis S. Victoris Massil. cum Episcopo Tolon. ann. 1144. ex parvo Chartulario ejusd. S. Victoris: Episcopus (habeat) tres solidos pro sinodo et Receutum, sicut habere solebat. Infra pro Receutum legitur Hospitium: Episcopus habeat synodum tantum et hospitium. Vide Hospitium.

Receptio, Eadem notione. Tabularium Persiacense ch. 30. apud Perardum pag. 42: Viva voce proclamantes, quod non debent Episcopalem Receptionem facere apud S. Marcellinum, quae Capella est, non vicus publicus: exenia vero et servitium se dare debere aliis in locis dixerunt. Chron. Andrense pag. 612: De procurationibus, de Receptionibus, de vestibus et aliis rebus indebitis, totum quitum clamo. Charta Willelmi Comitis Cabilonensis ann. 1180: Receptionem quoque plenariam apud Tolonum semel in anno, quam quaerebam, si quando ad clamorem Prioris et Ecclesiae Paredi pro damnis Ecclesiae illatis cum armata manu super aliquem vicinorum pergere me oportuerit. Charta ann. 1214. apud Ughellum tom. 2. Ital. Sacr. pag. 649: Omni anno unam charitativam Receptionem nobis dare debeatis, etc. Bullae Honorii III. et Innocentii IV. Paparum ex Archivo Monasterii S. Salvatoris Massil.: Ecclesiam S. Mariae de Belloloco annuum censum decem solidorum et tres Receptiones pro Abbatissa sive Priorissa. Adde Chartam 149. Appendicis ad Capitul. Regis Fr. et Spicilegium Acherianum tom. 13. pag. 258. et vide Servitium de cibo.

Recepta, Eodem etiam, ni fallor, significatu, in veteri Charta apud Perardum in Burgundicis pag. 81: Praeterea Receptam quam Raimundus habet ab illo in Ecclesia de Varva concessit illis, si canonici laudem Raimundi, vel haeredum suorum habere possent. Vide Marcam lib. 3. Histor. Beneh. cap. 8. 11. lib. 5. cap. 4. § 1. cap. 5. § 2.

Receptaculum, Eodem, ut videtur, intellectu. Primordia Monasterii Calmosiacensis apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 1164: Cum his quoque eulogias, quas ex parte Ecclesiae ipse Theodoricus et antecessor ejus consueverant accipere, simul contradidit: videlicet porcum 1. anni, denarios xii. et xii. panes, et tria Receptacula in anno.

Convivium quo novi nupti excipiebantur alibi Racroc de noces nuncupatur; qua tamen voce proprie significatur Convivium, quod nuptiarum die vel postero, aut in festivitate patroni alicujus ecclesiae sit. Lit. remiss. ann. 1374. in Reg. 105. Chartoph. reg. ch. 504: Icellui suppliant et autres personnes s'en revenoient du Racroc d'unes noces, qui avoient esté en la paroisse de Douville du val de Saenne. Aliae ann. 1381. in Reg. 120. ch. 154: Apres icellui mariage fait, il eust en l'ostel d'iceulz mariez une feste ou assemblée de gens, que l'en dit ou païz (de Caux) Racroc,... à laquelle feste ou assemblée furent et souperent lesdiz supplians. Aliae ann. 1409. in Reg. 164. ch. 191: Le dimanche ensuiant la feste d'icelles nopces, que l'en appelle Racroq, fut et y eust plusieurs des amis d'un costé comme d'autre. Denique aliae ann. 1415. in Reg. 168. ch. 394: En laquelle ville de Bellenzes estoit lors la feste ou rebont ou Racroc de la feste dudit lieu. Regard, eodem significatu, usurpatur, in Lit. remiss. ann. 1374. ex Reg. 106. ch. 207: Comme le suppliant feust alez veoir la feste du Regart, qui se faisoit en l'hostel du prevost des marchands (de Paris) d'une sienne fille, etc. Rursum in aliis ann. 1403. ex Reg. 158. ch. 281: Comme icellui Robin feust alé en l'ostel de Henry Ernault, au Regard de la femme Guillaume Ernault sa soeur, ot icellui jour assemblé plusieurs personnes pour aler avecques lui oudit Regard, pour faire bonne chiere, selon la coustume du païs. Neque aliud sonat vox Request, in Lit. remiss. ann. 1408. ex Reg. 163. ch. 19: En laquelle ville de Vailly se faisoit et tenoit le Request des noces de Gile Pochart. Ut et Rigolet, in aliis ann. 1392. ex Reg. 144. ch. 49: Auquel Droyn il fu demandé se il vendroit au Rigolet d'unes nosses, etc.

Receit vero dictum Jus pastus, quod pecunia aliquando redimebatur. Charta ex Tabul. S. Mich. in Eremo ann. 1270: Ne soyent tenus (lesdiz religieux) payer Receit ou vinote, ne tenus de payer ou faire aucun prouffit ou aucune aide ou mariage ou mariages de nous filhs. Recelloite, pro Reception, apud Matth. de Couciaco in Hist. Caroli VII. pag. 681: Lesquels (duc et duchesse de Bourbon) quand ils ouirent ces nouvelles, en furent fort joyeux, et firent audit Jean Boudaut de grands honneurs et Recelloite.

Recipere, Receptum dare, seu pastum. Tabularium prioratus de Domina in Delphinatu fol. 54: Et propter hoc debet Recipere monachos in refectorio de pane et vino, et fabis et piscibus, et pimento, in festivitate omnium Sanctorum. Vide Receptare.