Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): RECEPTUM

RECEPTUM,² Via et ratio rei conficiendae, qua ratione usurpari a nostris vulgo solet, cum bonum consilium bonam receptam, dicunt, translatione a medicorum pharmacis petita. Capitula Caroli Calvi tit. 21: Iste meus carissimus nepos cum dilectissimo fratre meo Hludovico parabolavit, et tale Receptum et consilium invenit.