Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): RECEPTUM

RECEPTUM,³ Jus domini sese in castrum vassalli recipiendi. Charta Ludov. VII. ann. 1153. in Chartul. S. Dion. pag. 418. col. 2: Clementia comitissa Domni-Martini querelata est et ex antiqua consuetudine clamavit, dominum Domni-Martini habere refugium et Receptum Tremblei in ipsa firmitate, si forte eum exterritum hostes sui imminentes sequerentur et fugarent. Alia Petri archiep. Lugdun. ann. 1312. ex Cod. reg. 5186. fol. 16. r°: In feodum ligium a nobis et ecclesia Lugdunensi recepit domum fortem de Lurciaco, cum Recepto dictae domus et cum ingressibus et egressibus dictae domus. Vide, Receptus.