Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): RECOGNOSCO

RECOGNOSCO, (RECOGNOSCERE) Agnoscere, fateri, declarare, ut nostris Reconnoître. Charta ann. 1336. apud Ludewig. Reliq. MSS. tom. 5. pag. 522: Tenore praesentium Recognoscimus et publice profitemur, etc. Occurrit alibi.

Recognoscere Corpus Christi. Constitutiones Dioecesis Valent. tom. 3. Concil. Hispan. pag. 509. col. 1: Qui Corpus Christi consuevit dari infirmis, dicimus quod cum magna reverentia deferatur... si forte infirmus facit vomitum, Recognoscat, Corpus et non det ei. Puto mendum esse in hac voce, ac forte legendum recondat.

Recognoscere Feudum, vel fidelitatem et hominium dicitur Vassallus cum sese feudatarium agnoscit, domino fidelitatem et hominium exhibet declaratque possessiones quas ab eo tenet feudatarie, quibusque conditionibus; Recognitio vero feudi, feudatarii professio est et hujuscemodi declaratio. Homagium ann. 1110. in Probat. novae Hist. Occit. tom. 2. col. 375: Ego Bernardus Attone Vicecomes Carcassonae in praesentia... proborum virorum, qui ad honorem festivitatis S. Mariae Crassae veneramus, et domnus Levo Abbas praefati coenobii requisierit me coram supra scriptis, ut ei Recognoscerem fidelitatem et hominium pro castris et villis et locis (nominatis infra), quae ab ipso... in feudum... tenere debebam.... feci domino Leoni abbati Recognitionem et hominium. Ibidem col. 376: Iterum recognosco, quod pro Recognitione dictorum feudorum debeo venire et mei successores ad dictum coenobium in expensis propriis quosciens Abbas noviter fuerit factus, et reddere ei potestatem de omnibus feudis superius scriptis. Declaratio MS. Praepositi S. Symphoriani de Ancella ann. 1401: Humbertus de Chintriaco...... fecit feudum R. in Christo Patri D. D. Abbati Trenorchiensi, etc. Salvo quod idem Humbertus in Recognitione dicti feudi recognovit se tenere et tenere debere omnia suprascripta ratione dictae Praepositurae, ac servitia infrascripta eidem D. Abbati et ecclesiae suae praedictae exhibere. Voces sat frequentes in hominiis exhibendis. Concilium Tarracon. ann. 1591. inter Hispan. tom. 4. pag. 621. col. 2: Rerum experientia edocente, plura censualia ac redditus eclesiasticorum beneficiorum in totum vel in parte fuerunt deperdita et alienata, redditus deminuti, et jura alia defraudata propter praesidentium suis beneficiis incuriam, seu per mortem: multaque incommoda, lites et contentiones accidunt frequenter inter dominos et feudatarios, cum ipsorum feudorum Recognitiones, potestates sive potestats, et alia servitia et onera, quibus feuda subjacent, per longa tempora non petuntur.... per quam constitutionem providet (Synodus) quod Praelati et beneficiati, quicumque ratione suarum dignitatum vel beneficiorum feuda habentes, ea Recognosci faciant, quoties feudatarii innovarentur, et quinquennio in quinquennium recipi potestates.

Recognoscere in Bono, Quidpiam beneficii loco habere ejusque se praebere memorem. Charta ann. 1523. apud Ludewig. tom. 5. Reliq. MSS. pag. 336: Hoc ab omnibus ac singulis specialiter secundum uniuscujusque dignitatem atque statum, demerebimur, compensabimus atque in bono semper Recognoscemus.

Recognoscere Se, Culpam agnoscere, confiteri, ad frugem bonam se recipere, Gallis Se reconnoître. Capitularia Caroli C. tit. 19. art. 4: Mandat vobis quia si aliquis... se Recognoscit et poenitet, et misericordiam illius et indulgentiam petierit, quia illum, tantum ut in ante, sicut debet, se caveat, voluntarie unicuique, qui sic se Recognoscit, misericordiam et indulgentiam donat. Vide mox Recognoxio, ubi Recognoscere se, idem est quod nude declarare, fateri.