Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): RECOLO

RECOLO, (RECOLARE) Recognoscere, iterum examinare, Gall. Revoir. Charta ann. 1341. in Reg. 72. Chartoph. reg. ch. 408: Informationem, ex qua ipsa assieta subsequta fuerat, reexaminasse, Recensisse et Recolasse, etc. Lit. remiss. ann. 1354. in Reg. 83. ch. 20: Qui quidem gubernatores, de consensu partium, dictum compotum per certos commissarios videri et Recolari fecerunt. Lit. ann. 1373. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 657: Dicto vero pendente termino, Recolatis dictas financias; et si quas aliter quam superius continetur, declaraveritis, eas reparetis et pro nullis teneatis, Recolare testes, vide in Recolamen.