Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): RECOLO

RECOLO, (RECOLERE) Idem quod Recolligere, congregare, Gall. Rassembler. Epistola Petri de Condeto, tom. 2. Spicil. Acher. pag. 563: Facta pace in hunc modum recollegerant gentes suas in navibus Reges nostri.... Rege Siciliae remanente, et retardante aliquantulum, pro pauperibus et ultimis Recolendis. Sed forte mendosa scriptio est et legendum Recolligendis.