Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): REDDO

REDDO, (REDDERE) Lectionem proferre, quomodo discipuli magistris suis a se lecta memoriter proferunt. Loquendi formula nostris etiam familiaris. Glossae antiquae MSS.: Reddit, Respondit. Acta S. Erconwaldi Episcopi num. 26: Interim magistro de animadversione (discipuli) facienda obfirmato, placuit puerum Reddentem audire. Infra: Cum enim puer lectionem sine libro proferre cogeretur, etc. Vide Redditus.

Reddere Feudum dicebantur vassalli, cum castra, quae feodaliter tenebant, dominis capitalibus, si ea requirerent, reddere cogebantur. Conventio Raymundi Comitis Barcinonae cum Bernardo-Atonis Vicecomite Biterr. ann. 1112. in Probat. novae Hist. Occit. tom. 2. col. 383: Dono ad fevum tibi Bernardo-Atonis Biterrensi Vicecomiti, Boxazonem, Rocham-Cederiam... quod Reddas illos mihi, quando ego tibi requiram, per me aut per meum missum, aut servias illos mihi. Vide Feudum reddibile in Feudum.

Reddere Se, Aliquo se conferre, Gall. Se rendre en un lieu. Mandatum Henrici IV. Regis Angl. ann. 1406. apud Rymer. tom. 8. pag. 442. col. 1: Et in casu quo praedicti Henricus et Thomas citra quindenam non comparuerint, nec se Reddiderint coram nobis. Mox recurrit. Obviam alicui se Reddere in loco designato, in Charta ann. 1410. apud Lobinellum tom. 2. Hist. Britan. col. 881.

Lit. remiss. ann. 1360. in Reg. 89. Chartoph. reg. ch. 446: Dictus Johannes in hospitio Roberti le Scelier avunculi sui se Reddidit ad lectum, etc.

Reddere Se Deo et Evangelio dicebantur Albigenses, cum huic sectae nomen dabant suum. Acta Inquisit. Tolos. ad ann. 1238. inter Probat. tom. 3. Hist. Occit. col. 386: Haeretici consolati fuerunt et receperunt eumdem testem in hunc modum: impositis in quodam banco manutergiis albis, et desuper librum, quem vocabant textum, quaesiverunt ab eodem teste differente a libro aliquantulum, utrum volebat ordinationem Domini recipere; et ipse testis dixit quod sic. Postmodum Reddidit se Deo et Evangelio, et promisit, etc.

Reddere Se Deo ad Monachum. Vide infra Redditus 1.

At vero nostri Rendre dixerunt, pro Suppléer, accomplir, Supplere, complere. Gesta Ludov. Pii tom. 6. Collect. Histor. Franc. pag. 138: Et se défaut ot aus obseques et au service (de Charlemagne) il (Louis) le restora et Rendi... Ensi acompli et Rendi le testament son pere entierement. Ubi Vita ejusd. imper. ibid. pag. 97: Et quod deerat inferiis genitoris, promptissime supplevit... Quae cuncta domnus imperator Ludovicus... executione operis complevit. Quae eadem vox Renuntiare, declarare sonat, in Lit. remiss. ann. 1474. ex Reg. 195. Chartoph. reg. ch. 1283: Icellui Maugier fut esprouvé et Rendu malade de lepre.