Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): REDIMO

REDIMO, (REDIMERE) In suas partes allicere, pretio dato corrumpere. Auctor praefationis in libellum precum Marcellini et Faustini: Damasus tantum sibi conscius scelerum, non mediocri timore concussus, Redemit omne palatium, ne facta sua Principi panderentur. Ciceroni Redimere sibi amicos, idem est quod Muneribus amicos sibi comparare. Vide, Redemptus testis.

Redimere Corium, Componere de flagello, seu ut loquitur Tullius, Redimere pretio virgarum metum. Vide in, Corium.

Redimere Manum, De manu pro delicto amputanda componere, in Capitulari 5. ann. 803. cap. 13. et lib. 4. Capitul. cap. 23. Titulus 55. Legis Salicae est de manu ab aeneo Redimenda, hoc est, de compositione, quam facere debebat is, qui tenebatur se purgare manum in aeneum aqua ferventi plenum immittendo. Vide, Aquae ferventis judicium in Aqua et Redemptio 3. et mox Redimere vitam.

Redimere Se, tenebantur adscriptitii glebae, si vel matrimonia contrahere, vel alio migrare vellent, data scilicet dominis suis certa quantitate pecuniae. Consuetudines Catalaniae inter Dominos et Vassallos MSS. cap. 36: In quadam parte Catalaniae homines solidi, qui non sunt Milites, sunt sic astricti dominis suis, quod filii eorum sunt homines dominorum suorum, sic quod non possint contrahere matrimonia, nec de mansis recedere: quod si fecerint, oportet quod Redimant se, et si contrahant matrimonia, domini ipsorum rusticorum habent quasi partem laudimii de sponsalitio. Curia Generalis Barcinon. sub Petro II. Rege Arag. MS. cap. 23: In terris sive locis, ubi homines Redimi consueverunt, non transferant domicilia sua ad loca nostra, nisi se Redemerint, et non possint tenere honores nec possessiones; sed eas alienent personis non prohibitis, vel deferant propriis dominis, instrumentis ipsorum bonorum eis restitutis.

Redimere Tempus, Tergiversari. Synodus Aurel. ann. circiter 1017. tom. 2. Spicil. Acher. pag. 674: Tunc Arefastus videns quod Redimerent tempus, et sermonum clypeo festinarent obnubilare suae fidei errorem, etc. Redimere tempus, Coloss. 4. 5. est eo bene uti, illud in rebus utilibus ponendo.

Redimere Triduanam, De tridui jejunio componere, in Decretali precum ann. 779. lib. 5. Capitul. 207. Vide Biduana.

Redimere Vitam, vel manum. Speculum Saxonicum lib. 1. art. 65. ยง 2: In judicio condemnatus, si vitam aut manum Redimat, sine jure et infamis erit. Germ. Ledegen. Vide, Reatuum redemptio.