Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): REFICIO

REFICIO, (REFICERE) seu Corpus Reficere, Quiescere, somno indulgere. Cassianus lib. 3. de diurn. Orat. cap. 8: Ut post excubias totius noctis duabus ferme horis Reficientes corpora sua, nequaquam per totum diei spatium somni torpore marcescant. Infra: Requie brevis hujus temporis pro totius noctis Refectione contenti. Cap. 4. ejusdem libri: Reliquas horas (noctis) Refectioni corporum deputatas a majoribus invenimus. Regula S. Isidori cap. 8: Post vigilias autem usque ad Matutinum Reficiendum est. Vide, Refectio.