Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): REFICIO

REFICIO, (REFICIARE) Cibo reficere, restaurare, unde Reficiamentum, Reparatio, quae alimentis fit. Gabr. Barel. serm. de Flagellis Dei: Sicut vis corpus Reficiare quotidie ita animam cibo spirituali missae. Idem serm. in Coena Dom.: Caro Christi hominem interiorem plus caeteris gratiis spiritualiter reficit; unde dicitur viaticum, quasi Reficiamentum. Italis, Rifare; unde Rifacimento, eadem notione.