Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): REFORMO

REFORMO,² (REFORMARE) Statuere, sancire. Chronicon Parmense ad ann. 1287. apud Murator. tom. 9. col. 811: Per Concilium extitit Reformatum de dando eis cc. libras Parmenses. Et ad ann. 1295. col. 832: Per dominum Potestatem praedictum et tunc capitaneum, et per anzianos omnes, Reformatum fuit, quod omnes banniti Communis Parmae propter maleficia, cujuscumque conditionis essent, cancellarentur et extraherentur de omnibus bannis et condemnationibus eorum gratis, scilicet illi de parte Ecclesiae et non alii. Vide infra, Reformatio.

Reformare Responsum, Respondere. Literae Civitatis Lubec. ad Henricum Angl. Regem ann. 1403. apud Rymer. tom. 8. pag. 288. col. 1: Desideramus etiam vestrum benignum responsum super hiis nobis Reformari.