Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): REFUGA

REFUGA, Qui confugit ad Ecclesiam, in Codice tit. 12. lib. 1. de iis qui ad Eccl. confug. leg. 6. ยง 1: Sed si quidem ipsi Refugae appareant in Ecclesia publice, et se in sacris locis offerant quaerentibus conveniendos, ipsis servata locis reverentia, judicum, quibus subjacent, sententiis moneantur, responsum daturi, quale sibi quisque perspexerit convenire. Vide Refugium.

Refuga, Desertor, quomodo miles refuga dicitur in lege 21. Cod. Th. de Tironibus. (7, 13.) Iso Magister in Glossis ad Prudentium lib. Peristeph. hymn. 1: Defuga, vel Refuga, vel Perfuga vocatur, qui unum reliquit, et ad alium confugit. Auctor Mamotrecti ad 2. Esdrae cap. 2: Refugae, qui refugit dominium aliorum. Hinc Refuga dicti, qui a vero Dei cultu discedunt. Gloss. Lat. MS. Regium: Apostata, Refuga. Hac voce utuntur lex 6. Cod. Th. ne sanctum Bapt. iteretur, (16, 6.) Ulpianus et Marcellus JC. Lucifer Calaritanus lib. 1. pro S. Athanasio, S. Zeno Veronensis serm. de Somno Jacob, S. Hieronymus in Epist. ad Algasiam quaest. 2. Tertullianus de Habitu muliebri cap. 5. et 1. contra Marcionem, Prudentius Ode 1. Peristeph. S. Augustinus lib. 20. de Civit. Dei cap. 19. S. Pacianus in Exhortat. ad poenitentiam, S. Valerius de Genere Monachor. Histor. Miscella in Constantino M. et alibi, Flodoardus lib. 14. Carm. 8. lib. 1. Hist. Rem. cap. 11. et 24. lib. 3. cap. 18. Nicol. Trivettus in Chron. ann. 129. etc. Diabolus, Victorino de Vita Domini vers. 43. apud Maium Classic. Auctor. tom. 5. pag. 383: Confestim Refuga Christum dominumque potentem Dum temptare cupit templique in vertice sistit, etc.

Refugani Monachi, pro Refugae, in Concilio Legionensi ann. 1012. cap. 3: Decrevimus etiam ut nullus contineat seu contendat Episcopus Abbates suarum Dioeceseon, sive Monachos, Abbatissas, Refuganos, sed omnes permaneant sub ditione sui Episcopi.

Refuganes, Refugantes. Conc. Compostell. ann. 1056. can. 3: Omni Ecclesiae intra lxxii. dextros nullus laicus, vel mulieres, nec Refuganes sortem habeant... Refugantes, qui ordines Ecclesiae dimiserunt et uxoribus se sociaverunt dimittant eos, et in confessionem intrent. Forsitan utrobique legendum Refugantes.