Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): REFUTO

REFUTO, (REFUTARE) Respuere, rejicere, repellere, aspernari, renuere. Gloss. Lat. MS. Reg.: Refutat, reprobat, renuit, negat. Ugutio: Refutare, recusare. Gloss. Gr. Lat.: Ἀποϐάλλω, Abjicio, Refuto. Ἀποσείομαι, Refuto, rejicio. Διαϰρούομαι, refuto. Vetus Interpres S. Irenaei lib. 3. cap. 14. num. 3: Si autem quis Refutet Lucam, quasi non cognoverit veritatem, manifestus erit projiciens Evangelium, etc. Utitur alibi, ubi S. Irenaeus habet παραπέμπειν. Victor Utic. lib. 1: Maxima namque jam Deo sacrata humanas nuptias Refutabat. Lambertus Ardensis: In Genuensem terram accedere omnino Refutavit. Alibi: Non audens omnino Comitis Refutare petitionem. Adde pag. 162. Charta ann. 1064. e Tabulario S. Victoris Massil. armar. Rhuten. num. 8: Nisi forte michi placuerit, Domino inspirante, ut ante me et ipsum mansum cum alio habere, Refutando seculum, jam dicto monasterio donem. Marbodus Redonensis Episc. in Vita S. Theophili: Ut flectat mentem, laudet magis omnipotentem, Consilium mutet, nec pontificare Refutet. Domnizo lib. 1. de Vita Mathild. cap. 5: ..... Scelus hoc, ne funditus urar Igne sub obscuro, sperno penitusque Refuto. Charta Philippi Aug. pro Atrebatensibus: Qui duobus vel tribus scabinis treugas Refutaverit, lx. libras perdet.... Qui pacem et concordiam, quam scabini considerant, Refutaverit lx. libras perdet. Constitutiones Cluniac. ann. 1031. e MS. B. M. Deauratae: Nullus Prior..... monachum ad se pro morando transmissum.... Refutet aut remittat. Constitutiones Eccl. Valent. tom. 3. Concil. Hispan. pag. 507. col. 2: Chrisma vetus et oleum penitus Refutentur et ponantur in lampade, etc.

Refutare Testem, in Capitulis ad Legem Salicam tit. 2. cap. 4. Adde Gregor. M. lib. 4. Dial. cap. 11. Rodericum Tolet. lib. 6. cap. 10. etc. Utuntur etiam Latini Scriptores. Vide Stephanium ad Saxonem Grammat. pag. 69.

Refutare Crimen contra aliquem, Eum criminis rursum arguere, ei crimen denuo impingere, imputare. Literae Johannis de Thurena de electione Benedicti XIII. Antipapae ann. 1429. apud Marten. tom. 2. Anecd. col. 1728: Contra eumdem dominum Benedictum eadem crimina, quae in Pisano conventiculo, de quibus se purgaverat canonice in dicto concilio generali Perpiniani convocato et celebrato, Refutaverunt, et duas haereses eidem domino Benedicto contra veritatem facti et juris impingere ausi sunt.

Refutare, Rem dimittere, et in alterius jus transferre. Arnulphus Lexov. in Epist. ad Alexandrum PP. pag. 41: Quarum (causarum) cognitioni D. Willelmum Parisiensem S. R. E. Cardinalem contigit interesse, ipsoque praesente praedictus Thesaurarius omnes querimonias quas habebat, Refutavit in manibus judicum, et quod eas adversum me non moveret, fide corporaliter interveniente firmavit. Chronicon Farfense apud Muratorium tom. 2. part. 2. col. 449: Item in Sabinis Hugo Abbas recepit casas 11. id est Salisanum et Grossianum, quas Refutaverunt Adam filius Azonis et Bucco filius ejus... Item res, quas Refutavit Lupo filius Bertae, et alias res Crescentii et Dodonis filiorum Roccionis. Charta Theobaldi Episc. Parisiens. ann. 1148: Decimam de sancto Brictio, quam diu injuste tenuerat, utpote laicus, ad hoc in manus nostras Refutavit, ut eam canonice Monachis S. Martini de Campis concedentes traderemus. Alia ann. 1164. apud Joffridum in Nicia pag. 177: Dimitto, et perpetua Refutatione Refuto quicquid in Castello de Drappo requirebam, etc. Alia ann. 1175. in Histor. Pergamensi tom. 3. pag. 325: Cum ligno quod in suis tenebant manibus,... Refutaverunt in manu domni Gualae Pergamensis Episcopi totam decimam quam ipsi habebant. Charta Eberhardi Episc. Saltzburgensis in Chron. Reichersperg. ann. 1153: Qua conventione convenienter ex omnium partium conniventia ordinata, totalis in manum nostram sic est Refutata, ut Praepositus neque ulterius querelam suam resuscitet. Charta Mariae Reginae Jerusalem et Siciliae pro Castro de Pennis ann. 1399. e Schedis Praesidis de Mazaugues: Ut dictum castrum praedicta Universitas eidem Excellentiae gratiose remittere, Refutare et desemparare deberet. Quo in loco proprie est Rem acceptam restituere. Pluries occurrit ibi, ut et vox Refutatio, pro Restitutio. Vide Gregorium VII. PP. lib. 2. Epist. 27. lib. 4. Epist. 22. lib. 7. Epist. 19. Fulbertum Epist. 20. Hugonem Flaviniac. pag. 198. Ottonem Morenam pag. 39. Francisc. Angelonum in Historia Interamnensi pag. 87. Doubletum pag. 533. tom. 5. Spicilegii Acheriani pag. 569. Ughellum tom. 1. part. 2. pag. 307. Mabillonium tom. 4. Annal. Benedict. pag. 700. col. 1. et pag. 701. col. 1. Lobinellum tom. 2. Hist. Britan. col. 288. Historiam Dalphin. tom. 2. pag. 248. col. 2. etc.

Formulam refutationis a judicibus decretae refert D. le Blanc in sua Dissertatione ad calcem Tractatus de Monetis pag. 92. ex Placito ann. 997. inter Abbatem Farfensem et Presbyteros S. Eustachii in Platana: Ad haec noluerunt Presbyteri jurare, neque Advocatus eorum, et inventi sunt fallaces... Tunc praeceperunt Judices, ut Refutarent Presbyteri domino Abbati duas praedictas ecclesias cum pertinentiis suis, et Refutaverunt atque dederunt in manibus domini Hugonis abbatis et Huberti advocati sui, et tenente domino Abbate ipsam cartam in manu, jussu domini Leonis tulit Leo Arcarius S. Apost. Sedis cultrum et signum sanctae Crucis in ea, abscindendo per medium, et reliquit in manu domini Abbatis in conspectu omnium ibidem residentium. Quod idem ipsum narrans Gregorius Monachus in Chronico Farfensi apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 506. habet: Sed neque Presbyteri, neque eorum Advocatus jurare voluit; inventi sunt enim fallaces. Post haec judicantibus et Judicibus apprehenderunt baculum, et in manus domini Hugonis abbatis et Huberti ejus advocati praefatas ecclesias Refutaverunt cum charta, per quam litigaverant. Rursum occurrunt voces Refutare et Refutatio eodem significatu col. 425. 445. 479. 501. 591. et in Annalibus Genuens. ad ann. 1202. apud eumdem Murator. tom. 6. col. 385.

Refluctuare, Refluctare, pro Refutare. Placitum Mathildis Comitissae ann. 1073. apud Franciscum Mariam lib. 3. pag. 151: Per fustem quem in suorum detinebant manibus, Refluctuaverunt praedicto Bernardo Abbati..... curtem illam, etc. Mox: In integrum una cum inferioribus et superioribus suis praedictus Radulfus et Saracinus et Fulcardus Germanus praedicto Bernardo Abbati et Guidoni Notario Avocatus ipsius Monasterii ad partem praenominati Monasterii Refluctaverunt, et cum ipsa Refluctatio facta fuisset, tunc, etc.

Refutantia, Refutatio, Apocha, Quittance. Charta ann. 1389. apud W. Thorn.: Concessit eidem W. Abbati..... solvere sibi.... 53. ducatos boni et puri auri et recti ponderis, Refutantiam et sufficientem acquietantiam de solutis deferenti. Infra: Visis libris, instrumentis, registris, Refutationibus, aliisque evidentiis universis, reperimus, etc. Charta ann. 1350. in Instrum. novae Gall. Christ. tom. 2. col. 152: De receptis faciendum finem, quittationem, Refutationem plenariam, et pactum de amplius non petendo.

Refutatoria Brevis, Schedula seu Charta continens refutationem, seu rei alicujus dimissionem et transcriptionem. Placitum ann. 999. apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 501: Gregorius abbas suprascripti monasterii SS. Cosmae et Damiani ostendit unam falsissimam brevem Refutatoriam, ubi continebatur, quod Jóannes abbas antecessor Hugonis abbatis monasterii S. Mariae (Farfensis) Refutasset eamdem cellam temporibus beatae memoriae domni Ottonis I. Imp. quod omnino falsum est.

Refutatorii Libelli, in lege 1. Cod. de Relationibus (7, 61.), et lege 19. Cod. de Appellat. (7, 62.) etc. quibus actor vel reus ob judiciarias formulas male observatas sententiam judicis arguit: unde Accursius appellationes non insulse fuisse opinatur. Vide Cujacium lib. 22. Obser. cap. 33. Juretum ad Symmach. lib. 2. Epist. 30. et Jacobum Gothofr. ad tit. de Appellat. in Cod. Th. (11, 30.)

Refutatorium, Libellus, quo reus judicem vel testem refutat. Chron. Guill. Bardini ad ann. 1310. inter Probat. tom. 4. Hist. Occit. col. 17: Qui (reus) contra eum (Almar. vicecom. Narb.) et ejus honorem, proposuit reprobatoria ignominiosa, quae a judicibus admitti debuerant, nisi de crimine lezae majestatis actum fuisset, quo casu Refutatoria non admittuntur. Vide Refutatorii libelli in Refutare.

Refutare Se, Se se recipere, Gall. Se réfugier. Inquisit. ann. 1210. inter Probat. tom. 1. Hist. Nem. pag. 50. col. 2: Dixit etiam quod custodes statuerant in ecclesia B. Mariae, qui clauderent regias, si in ea volebant se Refutare consules vel amici ipsorum.

Refutatae Carnes. Statuta Eccl. Nemausensis apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 1064: Sub poena excommunicationis inhibemus, ne quis Christianorum carnes Refutatas a Judaeis in macello Christianorum praesumat vendere, vel alibi infra villam. Nullo satis idoneo fundamento fulta est haec excommunicatio, si refutatae carnes hic idem sonent quod rejectae. Quid enim ? Excommunicabitur qui carnes porcinas vendet in macello Christianorum ? Quare mendum inesse puto in voce, Refutatas, pro qua lubens legerem interfectas, nisi forte, quod tamen vix crediderim, refutatas hic idem sit quod interfectas. Interfectas a Judaeis carnes vendere non semel prohibiti sunt Christiani. Statuta Massil. lib. 2. cap. 33: Constituimus, ut nullus macellarius vendat in Massilia scienter carnes hircinas vel caprinas, aut carnes Judaeas, etc. Vide, Macellare.

Illae debent intelligi, quas Christiani a Judaeis recepissent vendendas.