Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): REGALIA

REGALIA, ae, Jus regium, dignitas regia. Henricus de Knyghton in Ricardo II: Quaerebatur an.... derogaret Regaliae et praerogativae Regis. Infra: Quaere ab eis quomodo sunt puniendi qui impedierunt Regem quominus poterat exercere quae ad Regaliam et praerogativam suam pertinent. Charta ejusdem Ricardi II. Regis Angl.: A juramento fidelitatis et homagii, et aliis quibuscunque mihi factis, omnique vinculo ligeantiae et Regaliae ac dominii quibus obligati mihi fuerint,... absolvo. In Chronico Angl. Thomae Otterbourne pag. 212. habetur, ab omni vinculo ligantiae et Regalii et dominii, quibus mihi obligati fuerant, etc.