Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): REGALIA

REGALIA,³ Praecipua Imperii insignia, corona, sceptrum, etc. Albertus Argentin. pag. 119: Monstrabantur ibi Sanctuariorum insignia, quae Regum dicuntur, scilicet lancea, clavus, pars crucis Salvatoris, corona, gladius Caroli, et alia per quendam Cisterciensem, etc. Adde pag. 124. 157. et Albertum Stadensem ann. 1126. Otto Frisingensis lib. 1. de Gestis Frider. cap. 63: Regalia Duci Friderico cum unico suo item Friderico commendans. Conradus Usperg. ann. 1106: Ipse partis utriusque consiliis annuens, Regalia vel Imperialia insignia, crucem scilicet et lanceam, sceptrum, globum, atque coronam filii potestati tradidit. Henricus Imper. apud Dodechinum ann. 1110: Tibi itaque, filii carissime, Henrice Rex, et nunc per officium nostrum Dei gratia Romanorum Imperatori, et regni Regalia illa dimittenda praecepimus, quae ad regnum manifeste pertinebant tempore Caroli, Ludovici, Ottonis, et caeterorum praedecessorum tuorum. Idem Henricus in Epist. ad Hugonem Abbat. Cluniacensem: Interea mandatum est nobis, quod liberationis nostrae nullum esset consilium, nisi extemplo daretur, et crux, et lancea, caeteraque Regalia insignia. Stero ann. 1219: Regalia quoque Heinricus Palatino Reheni assignanda Regi Friderico reliquit, etc. Ea autem Regalia sic idem recenset ann. 1361: Insignia Imperialia quae tunc vidi, sunt haec, primum ferrum lanceae quae transfixit latus Christi: item clavus cum aliquali petia S. Crucis, quae transivit manum Christi: item gladius Caroli M. Imperatoris Romanorum, quem tunc Imperator tenebat in manibus, et corona qua coronatus est in Imperatorem a Leone PP. III. Item gladius Mauricii Martyris. Item petra brachii S. Annae, etc. et aliae plures reliquiae Sanctorum. Rupertus Abbas in Vita S. Heriberti Archiepiscopi Coloniensis n. 10: Et haec quidem Regalia cito reddidit. Ubi Lambertus in Vita ejusdem Sancti num. 11. Imperialia habet: Imperialia quae penes se erant, electo Principi reddidit. Honorius Augustodun. lib. 1. cap. 73: Ante Pontificem portantur Sancta, sicut ante Regem Imperialia. Vide Ottonem de S. Blasio cap. 46. Chronicon Colmariense ann. 1273. et Festum Coronae.

Inventar. MS. ann. 1366: Praefatum (Petrum) regem (Aragoniae) per manum Petri episcopi Portuensis fecit inungi, quem postmodum ipse (Innocentius III.) manu propria coronavit, largiens ei Regalia insignia universa, mantum videlicet et colobium, sceptrum et pomum, coronam et mitram.