Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): REGALIA

REGALIA,⁴ Exactiones vel tributa Regia. Vetus Charta in Metropoli Salisburgensi tom. 2. pag. 30: Nec in quoquam fideles nostros tam Clericos quam Laicos, aut in pernoctationibus vel in steuris, seu Regalibus, seu in qualibet re licet minima molestare debent. Vetus Charta in Actis Episcopor. Cenoman. pag. 236: Ipse Archilaus de ipso facto (modo agri) aliud exinde non reddat, praeter tantum Regalia in campo dominico procurare faciat. Octavius Ferrarius in Orig. Ital. in v., Appendicio, ait Insubres appendicio vocare ea quae ad pensionem adduntur, ut ova, pullos, carnem suillam: Venetos vero nobiliore vocabulo Regalia appellare. Regaliae gallinarum, vini et gondolae, apud Andream Dandulum in Chron. MS. ann. 1205.