Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): REGALIA

REGALIA,⁵ Palatia, τὰ βασίλεια. Freculfus Lexoviensis tom. 2. lib. 5. cap. 11. de Theodosio juniore Imp.: Plerumque jejunabat, et maxime 4. feria et 6. studio Christianitatis, nec aliter quam Monasterium Rigalia videbantur. Vita S. Athanasii Episc. Neapol. apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 1055: Ergaque serenissimos viros Lodoicum piissimum, cognomento Almum, ejusque sobolem Lotharium, invictissimos Caesares familiarissimus esset, maximumque obtineret honoris locum, quoniam frequenter eorum Regalia adibat. Charta Thomae Archiep. Eborac. ann. 1499. abud Madox Formul. Anglic. pag. 337: Concedimus eidem Duci officia magistri deductus sive venacionum ferarum, parcorum et forestarum nostrarum infra Regaliam et manerium sive dominium nostrum de Extildesham, etc.