Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): REGIMEN

REGIMEN Ecclesiasticum, Dignitas Abbatis, in Gestis Abbatum Gemblacens. tom. 6. Spicil. Acher. pag. 533: Itaque vii. Cal. Augusti adeptus est locum Regiminis ecclesiastici; consecratus autem vii. Idus Augusti.

Regiminis Procurator, Regni gubernator, Gall. RĂ©gent. Obituar. MS. eccl. S. Petri Insul. Kl. Sept.: Eodem die anno domini 1067. obitus comitis Balduini memoriae felicis, Regiminis Francorum sub rege Philippo procuratoris et hujus ecclesiae fundatoris. Vide Procurator 1.