Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): REGRESSUS

REGRESSUS, Charta Willelmi Sancii Comitis apud Stephanotium tom. 1. Antiquit. Vascon. MSS. pag. 481: Curtem de Brocarez donamus S. Severo cum exitibus et Regressibus, sicut nos tenemus et possidemus. Alia vetus Charta apud eumdem Stephanot. tom. 1. Antiquit. Occitan. pag. 329: Cum mansis, campis, in curtis, hortis, cum exeis et Regressibus, cum ecclesia S. Hylarii constructa, etc. Similia passim occurrunt in veteribus Instrumentis, ubi Regressus idem sonat quod redditus, proventus, ut satis patet ex Charta ann. 1153. in Probat. novae Hist. Occitan. tom. 2. col. 544: Ego Raymundus Trencavelli Biterrensis Vicecomes dono tibi Rogerio de S. Benedicto, ac tuae posteritati, meum castellum quod vocatur Eisalabra, videlicet cinctum superiorem cum suis exitibus atque Redditibus, seu Regressibus, ut in aliis hujusce formulae locis legitur. Vide Regressium et Exius.

Melius, ni fallor, quam Tributum pro facultate pascendi animalia, ut interpretatur D. de Foy tom. 1. Notit. diplom. pag. 179. qui ibidem minus attente scribit vocis hujus explicationem deesse in Glossario Cangii. Viae, saepius in chartis exitus et introitus. Charta ann. 744. apud Hergott. Geneal. Diplom. Gent. Habsb. Cod. Prob. num. 1: Haec loca supernominata conservis et ancillis peculiaribus cum domibus.... campis, pratis, silvis, aquis, aquarumque decursibus, mobilibus adque immobilibus, cultis et incultis, viis discendentis adque Regredientis, cum omnia adjacentia, etc.