Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): REGRESSUS

REGRESSUS,² Idem quod Practicis nostris Recours, Praes, cautio; hinc Recursum habere, pro Sponsorem appellare. Ulpianus leg. Sed et si. § Item si res Dig. tit. 3. de haeredit. petit.: Nisi emptores Regressum ad bonae fidei possessorem habent. Et tit. 2. de Evictionibus leg. 1: Sive tota res evincatur, sive pars, habet Regressum emptor ad venditorem. Charta venditionis ann. 1161. inter Instrum. novae Gall. Christ. tom. 6. col. 194: Praeterea donamus inde vobis et vestris Regressum...... super omnes res nostras mobiles et immobiles, ubicumque sit, et totum hoc ita tenebo et observabo, sicut praescriptum est, ego Raimundus Petri de Agantico: sic me Deus adjuvet, etc.