Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): REGRESSUS

REGRESSUS,³ Reditus in possessionem rei dimissae vel amissae. Charta Bernardi de S. Walarico apud Kennettum Antiq. Ambrosden. ad annum 1171. pag. 127: Manerium etiam totum de Wulgariscote cum omnibus pertinentiis suis dedi et concessi domino meo Regi... ita quod neque ego neque haeredes mei Regressum habeamus vel calumpniam aliquam versus aliquos de praefato manerio. Defensiones Roberti Delphini contra Guillemum Comtoris apud Baluzium tom. 2. Hist. Arvern. pag. 283: Cum ergo omnibus bonis et actionibus communibus, quoquo modo et ex quacumque causa essent communes, renuntiavit; sequitur ergo quod huic fideicommisso et actioni pro eo competenti de bonis praedictis non habet Regressum; quia remittentibus actiones suas non datur Regressus ad eas. Bleynianus Institut. pag. 450: Instrumenta pro rerum amissarum recuperatione sunt, Regressus, quando deficiente eo, qui acceperat, aut in casu permutationis evictione subsecuta, res ad dantem revertetur. In re beneficiali maximo in usu est vox Regressus, Practicis nostris Regrés, diciturque de eo qui beneficium ecclesiasticum alteri transmisit aut cum eo permutavit certis conditionibus, quae si non adimpleantur, primus possessor redire potest in possessionem beneficii transcripti aut permutati: quando vero locus sit regressui a juris canonici peritis quaerendum est.

Regressus per Cessum et decessum, in Praeconisatione Hectoris de Rupeforti in Episcopum Tullensem ex Regesto Cancellariae Apostolicae, Hist. Tull. pag. 615.