Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): REGRESSUS

REGRESSUS,⁴ Responsorii pars, quae post versum repetitur, vulgo Réclame. Caerem. vet. MS. eccl. Carnot.: Responsorium Circumdederunt cum versu et Regressu, sine Gloria. Ordinar. MS. Rotomag.: Cantore incipiente responsorium Sicut ovis ad occisionem, cum versu et Regressu. Infra: Cantor incipiat, Maria Magdalene, cum versu et Regressu. Rursum: Tres de majori sede cantent versum in pulpitum, Veni, Sancte Spiritus. Et dum cantabunt, chorus flectat genua. Regressus, Et repleti, etc. Passim ibi occurrit.