Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): REGULA

REGULA,² pro Necrologio. Hinc in Regula inscribi, idem valet ac in Necrologio, quod in omnibus fere Monasteriis, maxime Benedictini Ordinis, idem Codex et Martyrologium, et Regulam, et Necrologium contineret, et ex iis quotidie in Capitulo aliquid Monachis praelegeretur: ex Martyrologio, ut oratio sancti diceretur: ex Regula, ut memoriae mandaretur, ex Necrologio vero, ut pro defunctis hac die tum Monachis, tum aliis in societatem beneficiorum adscitis oraretur: defunctorum enim et benefactorum nomina referebantur in eum codicem, ut pro iis obituum diebus preces ab omnibus funderentur. Capitulare Aquisgranense ann. 817. cap. 69: Ut ad Capitulum primitus Martyrologium legatur, et dicatur versus, deinde Regula, aut Homilia quaelibet legatur. Hinc Annotatio nominum in Regula, in Charta ann. 1177. apud Buzelinum lib. 2. Gallo-Fl. cap. 23. Bernardus Mon. in Consuet. Cluniac. MSS. cap. 76. § 41: Et sic pro omnibus fit unum officium cum generali Missa, et caeteris, quae fieri solent pro nostris, excepta praebenda, et brevium transmissione, ac Regulae annotatione. Martyrol. Corbeiense: Deinde tricenarius cum septenario, et ab uno quoque Sacerdote Missa pro eo dicitur, et ab aliis 30. Psalmi. In Regula ponitur. Alibi: Habeant officium, et septenarium, et tricenarium, et annotationem in Regula. Historia de Fratribus Conscriptis tom. 2. Alamann. Goldasti, de anniversario: Hoc quoque in nostra Regula placuit nobis conscribi, ut nunquam vel oblivio vel negligentia valeat praetermitti. Cardinalis Bona lib. 2. Rerum Liturgic. cap. 14. num. 2. ait, in Monasteriis viguisse hunc morem, et in plerisque adhuc manere, ut mitterent sibi invicem fratrum, amicorum, et benefactorum defunctorum nomina, ut diptychis inscriberentur: postquam vero diptychorum usus desiit, in libro, quem Necrologium vocabant, ea descripta, et quotidie post lectionem Martyrologii ex ipso codice eorum nomina lecta, qui ipsa die obierant, et pro ipsis Psalmum De profundis cum oratione competenti decantari solitum, sicut hodie fit in plerisque Monasteriis. Cujus quidem consuetudinis exempla varia suggerit Bonifacius Moguntin. Epist. 24. 62. 84. 95. 106. Vide Chronicon Andrense pag. 487. et Haëftenum lib. 8. Disquis. Monast. tract. 1. Disq. 6. § 3.

Riule, eadem notione, in Inventar. MS. eccl. Camer. ann. 1371: Item un livre contenant le Riule, que les enfants lisent en Quaresme. Ruile, regula, in Chron. S. Dion. tom. 3. Collect. Histor. Franc. pag. 194. Hinc Vie ruilée, pro Réglée, apud Christ. Pisanam in Carolo V. part. 3. c. 11.