Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): REGULA

REGULA,⁶ Principium, axioma, vel argumentum seu hypothesis. Vetus Interpres S. Irenaei lib. 2. cap. 7. num. 2: Soluta est ipsorum, secundum suam Regulam, maxima blasphemia. Utitur alibi. Nos quoque Regles appellamus principia, praecepta et axiomata, quae quis sequitur in agendo vel ratiocinando.