Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): REGULA

REGULA,⁷ Oppidum vel vicus et ipsius loci commune, in agro Cadubrii seu Cadorino. Statuta ejusd. Cadubrii lib. 1. cap. 16: Jubemus, quod eligantur singulis annis Jurati in Cadubrio... unus pro qualibet Regula, et quaelibet Regula suum Juratum eligere teneatur simul cum suo vel suis maricis. Cap. 58: Quilibet maricus... teneatur... procurare... quod omnes et singulae stratae et viae, ac etiam calles et pontes existentes in suis villis et Regulis, teneantur curatae et mundae ab omni immunditia... et sint latae et largae. Caput 47. eorumdem Statutorum inscribitur: Ad quem appellari possit a sententiis latis per dominum vicarium super quaestionibus vertendis inter Regulas et communitates. Ibid. cap. 70: Volumus et jubemus, quod aliqua Regula et commune Cadubrii non audeat, neque praesumat aliquo modo, colore vel ingenio, aliquem forensem in vicinum sive Regulerium acceptare, nisi prius apparuerit dictum talem sic requirentem in vicinum assummi, per consilium fuisse admissum et acceptatum in civem in forma, etc. Et si aliqua Regula contra praemissa et quodlibet praemissorum fecerit, condemnetur arbitrio consilii, et quod omnis vicinitas, quae ab aliqua Regula Cadubrii facta fuisset contra ordinem praesentis statuti, ipso jure sit nulla. Rursum cap. 79: Ad majorem utilitatem et commodiorem gubernationem communium sancimus, quod quaelibet Regula et commune Cadubrii possit et valeat, convocato marico suo, et aliis vicinis, disponere et statuere, et lauda sua formare ac reformare, quibus dispositionibus et laudis factis, formatis et reformatis, ipsa communia et Regulae dicta lauda teneantur et debeant exhibere et praesentare domino Vicario, petentes et instantes pro bono et utilitate ipsarum eas et ea confirmari: et dominus Vicarius possit et debeat ipsas et ipsa per totum commune sive Regulam, aut majorem partem eorum facta et deliberata, si juri consona... fuerint, confirmare. Denique cap. 92: Decernimus, quod si fuerint vir et uxor consortes in uno et eodem monte, sive una et eadem Regula montium, utrique non habeant, nec habere possint, nisi unam consortiam tantum, et pro uno consorte habeantur. Vide Regulatus 3. et Regulatores in Regulare.