Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): REGULARES

REGULARES, Anastasius in Stephano IV. PP. pag. 96: Fecit enim et tres Regulares argenteos super rugas, per quas ingrediuntur ad altare, ubi imagines in frontispicio constitutae sunt. In Hadriano pag. 112: Fecit etiam ter beatitudo ejus imagines sex ex laminis argenteis investitas; ex quibus tres posuit super rugas, qui sunt in introitu Ecclesiae Presbyterii, ubi et Regularem ex argento investito fecit, et posuit super eumdem Regularem praefatas tres imagines. Mox: In superiori vero ruga, id est, in medio presbyterii faciens alium Regularem ex argento investito, constituit super eum reliquas tres imagines, etc. In Leone III. pag. 128: Fecit et columnas argenteas sex, et Regulares duos ex argento purissimo pens. etc. Pag. 134: Atque Regularem ibi super investitum ex argento purissimo, et super ipsum Regularem posuit arcum, et gammadias ex argento,.... nec non et imagines tres, etc. Pag. 135: Vela modica de stauraci quatuor, quae pendent in Regulari ante imaginers... fecit, ubi supra ad Fontes vela Tyria tria, quae pendent in Regularem ante imagines, etc. In Paschali pag. 149: Ubi etiam Regularem ordinavit, quem laminis argenteis superinduxit pens. libr. 20. super quem constituit arcus duos de argento, et gammadias quatuor, etc. Pag. 152: Fecit etiam ante vestibulum altaris Rugularem investitum ex laminis argenteis,.... ubi et posuit arcum unum et gammadias, etc. Ex praedictis Bulengerus, et ex eo Ludovicus de la Cerda, Regulares fuisse existimat virgas ligneas aut aereas, quibus vela adducebantur, aut reducebantur: quae quidem sententia quam a vero absit, ex eo patet, quod Regulares dicantur sustinuisse imagines, arcus et alia ornamenta, et ad eos appensa interdum fuisse vela, quae etiam imagines inibi stantes velarent: tametsi haud omnino proclive sit divinare, quid fuerint. Id constat, Regulares versus Presbyterium fuisse, quo fere loco rugae erant, ita ut ferme eo concesserim, ut Regulares fuisse putem id, quod Graeci ϰιόνια vocant, Cancellos fusiles Leo Ostiensis: cum etiam ad cancellos altaris vela appenderentur. Isidorus lib. 16. cap. 19. et ex eo Papias: Regulare aes dicitur, quod ab aliis ductile appellatur, quale omne Cyprium est. Ductile vero dicitur quod malleis producatur: sicut contra fusile, quia funditur. Regula aeris, apud Warnefridum de Gestis Longobard. lib. 3. cap. 4. Vide nostram Descriptionem AEdis Sophianae num. 70. et supra, Lauduna.