Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): REGULARES

REGULARES,² apud Compotistas, seu computi Ecclesiastici conditores, alii sunt solares, alii lunares. Regularis solis, est numerus invariabilis datus mensi, qui adjunctus concurrenti, declarat, qua feria septimanae quilibet mensis iniret, cujus fuerit regularis: Diciturque Regularis a Regula, quia invariabilis est. Habent porro ortum Regulares a Martio, etc. Haec pluribus exsequuntur Compotistae, ac in primis Fulbertus Carnotensis in Computo, Honorius Augustod. lib. 2. de Imag. mundi cap. 81. 89. Durandus lib. 8. Rational. cap. 5. num. 5. et Josephus Scaliger de Emendat. temp. lib. 7. pag. 749. et 777. qui observat, Regularium doctrinam nunc esse superfluam, cum via ad inveniendum ferias longe expeditior sit per cyclum Romanum, seu per literas dominicales. Vide Rupertum lib. de Divinis Offic. cap. 16. Florentinum Wigorn. ann. 415. et Petavium in Auctario lib. 8. cap. 7. 8.

Regularis Lunaris, est numerus invariabilis, datus mensi ad inveniendum Lunam in Kalendis mensium singulorum. Vide eumdem Durandum lib. 8. cap. 8. Ex Cod. MS. Victorino sequentia exscripsimus: Regulares ad feriam Kalendarum inveniendam.Mart.v.Dies xxxi.Martius in quinque,April.i.Dies  xxx.Dux est Aprilis in asse.Maiusiii.Dies xxxi.Maius tres rapuit,Jun.vi.Dies  xxx.Junius sex modo redemit.Julius.i.Dies xxxi.Julius esse labat,Aug.iiii.Dies xxxi.Augustus quatuor extat.Sept.vii.Dies xxx.September septem capit,Oct.ii.Dies xxxi.Octoberque gemelle.Nov.v.Dies xxx.Quinque November habet,Dec.vii.Dies xxxi.Septem December adauget.Jan.iii.Dies xxx.Janus tres rapuit,Feb.vi.Dies xxviii.Febrius sex modo recepit.
Regulares ad Lunam Kalendarum inveniendam.Sept.v.lxxx.September quinis,Oct.v.lxxix.October consocialis.Nov.vii.lxxx.Inde November habet septem,Dec.vii.lxxix.Septemque December.Jan.ix.lxxx.Janus cum ternis ludit,Fev.x.lxxix.Februusque decenni.Mart.ix.lxxx.Marsque novem pugnat,April.x.lxxix.Denis Aprilis abundat.Maius.xi.lxxx.Maius in undenis,Jun.xii.lxxix.Et Junius in duodenis,Julius.xiiilxxx.Julius in tredecim,Aug.xiv.lxxix.Pith' Augustus et assim.

Versus alii in eodem Codice: Quem feriae numerum signaverit F. elementum, Ille sit illa tibi concurrens illius anni. Vel sic: D. capiat ternos, F. unum, Eque quaternos, A. sex, F. binos, G. septem, B. quoque quinos. Ut vulgo concurrentes notantur, scribendum foret: D. capiat ternos, F. unum, Cque quaternos, A. sex, E. binos, G. septem, B. quoque quinos.