Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): REGULARES

REGULARES,³ Monachi. Capitulare seu Synodus Vernensis ann. 755. cap. 3: Ut unusquisque Episcoporum potestatem habeat in sua parrochia tam de clero quam de Regularibus vel secularibus ad corrigendum et emendandum secundum ordinem canonicum spiritualem, ut sic vivant qualiter Deo placere possint. Leges Caroli M. apud Murator. tom. 1. part. 2. pag. 100. col. 2: Vigilanter curent (Episcopi) ut Canonici secundum Canones, et Regulares secundum Regulam vivant. Haec ad indicandam vocis antiquitatem; hodie enim notissima est pro quibusvis religiosae vitae addictis viris, vulgo les Reguliers.

Regulares Canonicae, Monasteria. Vide Canonica Regularis in Canonicus.

Nostris Riulers canones, Canonici regulares. Phil. Mouskes: Et si mit Canones Riulers, De clergie garnis et clers.

Regulares Litterae, vel Epistolae. Vide, Canonicae Epistolae.