Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): REGULO

REGULO, (REGULARE) Componere, ordinare, res ad regulam et amussim exigere, Gall. Regler. Glossae Gr. Lat.: Κανονίζω, Regulor. Coelius Aurel. de Tardis passion.: Regulantur vel diriguntur eorum virtutes, etc. Epistola Attonis Vercell. Episcopi tom. 8. Spicil. Acher. pag. 127: Sacerdotibus verbis simul et exemplis populum convenit Regulare. Epistola Theonae Episcopi de Officiis Palatinis: Sed quia, ut sentio, diversis officiis estis adscripti, et omnium tu, Luciane, praepositus diceris, quos omnes gratia Dei concessa potens es et Regulare, et instruere, etc. Synodus Beneventana ann. 1059: Et quia erat Mathematicus, ab omni altaris ministerio depositus, in potestate Abbatis est ad Regulandum et corrigendum datus. Thomas Walsinghamus ann. 1389: Ecce nostis, quod diu Regulatus fuerim per tutores, nec licuit mihi quidquam vel minimum facere sine illis, etc. Jo. Fortescutus de Legibus Angliae cap. 6: Sic et principi, filium suum, qui post eum populum Regulabit, legibus instrui, dum minor est, convenit. Utitur cap. 17. et alibi non semel. Adde Statuta Mutinae fol. 108. v°. et Statuta Eccl. Argentin. ann. 1435. tom. 4. Anecd. Marten. col. 533. Ampliss. ejusd. Collect. tom. 6. col. 620. tom. 8. col. 79. 360. 361. etc.

Nostris Reguler, et Rieugler. Lit. ann. 1368. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 132. art. 14: Pour entretenir la reule des trois tours d'eschevinages, qui Réguler ne se porroient par autre maniere, etc. Lit. remiss. ann. 1393. in Reg. 145. Chartoph. reg. ch. 493: Lesquels eschevins.... se transportent au conseil à leurs maistres et eschevins de Vervin, selon la loy duquel Vervin, la ville de Venderesse se Rieugle et gouverne. Hinc Reillié, dicitur de eo, quod statuto tempore sit, in aliis Lit. ann. 1377. ex Reg. 111. ch. 214: Icelle Colette ala en l'abbaie de Monstier la Celle,.... demander l'ausmone et Reillié, avec plusieurs autres povres gens. Nisi sit pro Levamen, solatium, vel refectio. Vide Relevamen et Relevatio 4.

Regulatores, in Italia dicti Rectores Communiarum, qui rem publicam componunt, regunt, etc. in Compoto Thesaurariae urbis Bononiae in Italia ann. 1364. ex Bibliot. Regia. Academici Cruscani: Regolatore, Director. Com. Par. 6: Per un principio, lo quale è custodia, e reggimento de' suoi sudditi, e per esso è Regolatore.

Regulare, Lineas in charta ducere, exarare, quomodo Regler du papier dicimus. Guigo I. in Statutis Cartusianor. cap. 28. § 2: Scriptorium, pennas, cretam, punices duos,.... novaculas sive rasoria duo, punctorium unum, subulam unam, plumbum, regulam, postem ad Regulandum, tabulas, graphium, etc.

Regulare Se, Se tractare, moderari, conformare. Chronicon S. Bertini apud Marten. tom. 6. Ampliss. Collect. col. 620: Statum suae Ecclesiae ad plenum cognovit, secundum quem sic se in expensis pensionibusque Regulavit, ut ei redituarii sua spe minime frustrarentur, et suus Conventus absque murmure aleretur. Statuta Johannis Rolin Episc. AEduensis ann. 1468. apud eumd. Marten. tom. 4. Anecd. col. 506: Inhibetur officialibus et sigilliferis archidiaconorum, ne deinceps mandata contra juris formam et stilum curiae AEduensis, secundum quem Regulare se debent, concedere audeant vel praesumant.