Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): REGULO

REGULO, (REGULARE) Regulam monasticam profiteri. Dialog. Creatur. dial. 58: Carflanchus est avis similis falconi, potens et virtuosus. Hic in juventute voluit se Regulari, dum virtutibus praefulgeret; sed timore austeritatis regulae distulit, dicens: Credo quod non potero jejunare, surgere ad matutinum, castitatem tenere et voluntatem propriam abnegare.