Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): RELATIO

RELATIO, Intuitus, respectus, Paulo JCto leg. 11. Dig. de justit. et jure (1. 1.): Praetor quoque jus reddere dicitur etiam, cum inique decernit; Relatione scilicet faeta, non ad id, quod ita Praetor fecit, sed ad illud, quod Praetorem facere convenit. In aliis vero libris juris civilis Relatio dicitur Consultatio a judicibus ad Principem missa in rebus dubiis, ut videri potest lib. 7. Cod. tit. 61. et lib. 11. Cod. Theod. tit. 30. (29.) de appellat. et consult. S. Augustinus Ep. 137: Quae vel in negotiis saecularibus judices faciunt, quando causae dubitatio ad majorem potestatem refertur, ut pendente Relatione aliquid inde audeant commutare. Optatus Milev. lib. 1. adv. Donatistas: Relatio missa est, rescriptum venit. Adde Symmachum lib. 1. Epist. 41. et 44. Hujuscemodi judicum consultationes Principi insinuabant Referendarii, haecque insinuatio seu expositio, Relatio etiam appellabatur, ut habet Commentator Notitiae imperii cap. 97. Haec in jure civili. Sed in jure canonico Relatio accipitur pro Delatione, quae fiebat chirographo deferentis obsignata, praesertim ubi de haeresi agebatur. Anastasius Biblioth. in Simplicio PP.: Sub hujus episcopatu venit Relatio de Graecia ab Acacio Constantinopolitano episcopo, et affirmavit Petrum Eutychianistam haereticum, facta petitione ab Acacio episcopo chirographo ejus constructa. Idem Anast. in Felice III: Sub hujus episcopatu iterum venit Relatio de Graecia, Petrum Alexandrinum revocatum ab Acacio CPno. Et infra: Post annos tres iterum venit Relatio ab Imperatore Zenone, ut poenitens rediret Acacius. Idem in Gelasio: Hujus temporibus iterum venit Relatio de Graecia, eo quod multa mala et homicidia fierent a Petro et Acacio. Et in Anastasio: Tunc Festus et Probinus Senatores miserunt Relationem Regi, et coeperunt agere, ut visitatorem daret Rex Sedis apostolicae. Rursum in Bonifacio II: Eodem tempore venit Relatio ab episcopis de constitutione, ut cum consilio Sedis apostolicae omnia Carthaginensis episcopus faceret. Vide Glossar. med. Graecit. voce Ἀναφορά, ubi etiam de Re-Iatione in Dypticha nominum Patriarcharum, etc. agitur. De jure Relationis Sedis Apostolicae videndus Marca de Concordia lib. 5. cap. 7.

Practicis nostris Relation dicitur, Apparitoris declaratio, relatio, seu ejusdem exemplar. Lit. remiss. ann. 1474. in Reg. 195. Chartoph. reg. ch. 1318: Lequel Colas en adreçant sa parolle à icellui Grégoire (sergent) dist qu'il lui baillast la Relation de l'exploict, qu'il avoit fait contre lui. Vide infra Rescriptio.