Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): REMINISCO

REMINISCO, (REMINISCERE) In memoriam revocare, Gallice Ramentevoir, in Concilio Cloveshoviensi ann. 747. cap. 8. Glossae Lat. Graec.: Reminisco, ὑπομιμνήσϰω. In MS. Sangermanensi legitur Reminiscor; at in Glossis Graec. Lat.: Ὑπομιμνήσϰω, admoneo, moneo, comminisco, praemoneo. Verbum ἐπιμιμήσϰεσθαι per Reminisci reddit vetus Interpres Irenaei lib. 1. cap. 3. quod proprie ibi sonat mentionem facere.