Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): RENUNTIO

RENUNTIO, (RENUNTIARE) Jubere valere, nuntium remittere, dimittere, abdicare. Vetus Interpres S. Irenaei lib. 1. cap. 8. num. 3: Permitte autem mihi ire et Renunciare domesticis. In Graeco ut et Lucae 9. 61. ἀποτάξασθαι. Chronicon Parmense ad annum 1282. apud Murator. tom. 9. col. 801: Guielminus duxit in uxorem quamdam dominam... et Renuntiavit canonicatum Parmae, quem habebat. Et ad ann. 1295. col. 832: Gotius de Foro capitaneus populi Parmae Renuntiavit ipsum regimen et capitaneatum. Hac notione dixit Quintilianus, Renuntiare civilibus officiis, Gall. Renoncer. Subjectionem atque fidelitatem eidem Renunciare coacti sumus, in Charta ann. 1523. apud Ludewig. tom. 5. Reliq. MSS. pag. 333.