Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): REPARO

REPARO,² (REPARARE) Edictum Caroli Regentis ann. 1358. tom. 3. Ordinat. pag. 338: Mandantes et tenore presentium commitentes Senescallo Carcassone...... numerum focorum modernorum, qui per informacionem diligentem reperientur in predicta Senescallia, in libris et papiris thesaurarie regie Carcassone Reparari, registrari et describi. Hujus reparari veram notionem ignorare se fatetur Editor; mihi idem videtur quod restitui seu iterum describi in libris laudatae thesaurariae.