Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): REPARO

REPARO,³ (REPARARE) dicebantur in Academia Paris. Scholares, cum lectiones primum auditas, postea repetebant in schoiis: cui exercitationi hora peculiaris assignata erat. Statuta Collegii Montis-acuti ann. 1502. apud Lobinell. tom. 5. Histor. Paris. pag. 728: Et post dictas Vesperas secundo omnes ad coenam usque hora sexta inchoandam disputabunt, et movebunt quaestiones, de quibus post Gratias, nisi vacatio fuerit, in propriis scholis Reparabunt. Vocis originem Lobinellus ducit ab Hispano Reparar, Attendere, ad aliquid animum revocare, reflectere. Vide infra Repetere 2.

Reparatio, ibidem, Repetitio lectionum disputationumve prius auditarum: De auditis in die lectionibus vel quaestionibus disputatis discussio fiet..... et ita tempus serotinum distribuetur, quod inquisitio praedicta, quam Reparationes vocant, ultra septimam cum semis non protrahatur. Charta Guillelmi Abb. Cistercii ann. 1523. apud eumdem Lobinell. tom. 3. pag. 181. col. 2: Nec pro occasione quacumque intermittantur Reparationes artium (in Collegio S. Bernardi Paris.) quae bene practicatae aequivalent aut praevalent lectionibus ordinariis. Etiam occurrit apud Robertum Goulet in Compendio jurium Universitatis Paris. fol. 18. v°. etc.