Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): REPORTO

REPORTO, (REPORTARE) Causam judicandam referre, Gall. Raporter; hinc Reportator, Gallis Raporteur, Relator causae judicandae. Lobinellus tom. 4. Hist. Paris. pag. 525. plura refert Aresta Parlamenti sic terminata: Reportatum per N. vel N. Reportavit, et in Regestis ejusd. Parlamenti passim, N. Reportator. Juxta primam hujusce supremi Senatus institutionem duplicis erant generis Consiliarii. Alii judicabant tantum, nunquam reportabant; alii reportabant solum, non judicabant: quod discrimen sustulit Philippus VI. Edicto ann. 1344. tom. 2. Ordinat. Reg. pag. 224. n. 9. ubi: Que tous Rapportent... car tous doivent estre Rapporteur et Jugeurs.