Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): REPORTO

REPORTO,² (REPORTARE) Transcribere, cedere, dimittere. Charta Henrici II. Ducis Lotharingiae ann. 1243. apud Miraeum tom. 1. pag. 116: Noverit Universitas vestra, quod Gosuinus Miles, dictus Bock, totum feodum, quod de nobis tenebat in territorio de Heimicsem, in pratis, aquis, piscariis... ad opus Abbatis et Conventus de Loco S. Bernardi... qui ab ipso Gosuino praefatum feodum, titulo emptionis, juste acquisierunt, in manus nostras quasi veri domini et superioris ipsius feodi Reportavit, atque justo modo werpivit, nihil sibi juris, nihil suis heredibus in dicto feodo, ad praesens vel in posterum, reservando. Hoc feudum Monasterio venditum, dicitur in manus superioris domini Reportatum seu dimissum quod nemini feudum tenenti licitum fuerit illud alienare sine licentia domini feudalis. Literae Margaretae Flandriae Comitissae ann. 1250. quibus pacem componit inter Walterum Episc. Tornac. et Balduinum Comminii Dominum, apud eumd. Miraeum tom. 2. pag. 1233. col. 1: Nos ambo (Balduinus et ejus filius) dictas justitias terrarum Episcopi... Reportavimus libere et absolute werpivimus et effestucavimus in manus illustris dominae M. Flandriae et Hannoniae Comitissae... Reportavimus et libere et absolute werpivimus et effestucavimus in manus dictae D. Comitissae, de consensu et voluntate ejus ad opus dicti Episcopi et successorum ejus, patronatum Ecclesiae de Commines. Et col. 2: Reportaverunt et in manus nostras libere et absolute dicti Balduinus Dominus de Commines et Balduinus filius ejus primogenitus werpiverunt et effestucaverunt, ad opus dicti Episcopi et successorum ejus, justitias dictarum terrarum Episcopi, etc. Vide Raportatio.