Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): REPRIMO

REPRIMO, (REPRIMARE) Priorem statum restituere, idem quod Repriorare, quomodo etiam legendum conjectant docti Editores ad Vitam S. Facund. tom. 6. Aug. pag. 482. col. 2: Vivente beato papa Gregorio reformata (civitas Tadinum) et episcopatus in ea, et per annos trecentos Italici Reprimassent et restaurassent terras, etc. Vide Repriorare.