Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): RESEDEO

RESEDEO, (RESEDERE) Agnoscere, confiteri. Placitum Caroli Magni ann. 775. apud Mabillonium Diplomat. pag. 499. et Felibian. Hist. San-Dionys. pag. xxxvi: Et tunc ipse Herchenradus Episcopus (Paris.) in praesentia nostra vel procerum nostrorum sibi recognovit et Resededit, quod nec ipse, nec pars Ecclesiae suae S. Mariae vel S. Stephani seu S. Germani nullum drictum habebant, per quod ipse Placicio monasthyrio habere potuissent.