Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): RESONO

RESONO, (RESONARE) Idem ac Sonare, quod vide suo loco: Dici, referri. Notitia judicati ann. 843. tom. 3. Concil. Hispan. pag. 142. col. 2: Nomina (testium) in suas conditiones Resonant, id est, cum suis conditionibus relata sunt. Donatio ann. 806. in Probat. novae Hist. Occitan. tom. 1. col. 34: Hunc alodem superius Resonatum adquisivit domnus Willelmus Karolo et Ludovico Imperatoribus. Charta Gislaberti Episc. Barchinon. ann. 1405. apud Marten. tom. 1. Collect. Ampl. col. 410: Si ego aut praedicti Canonicorum meorum non reddideremus ipsum debitum ad supradictum terminum, teneat ipse supradicto monasterio vel ejus servientes supra dicta ecclesia S. Vincentii, sicut Resonat, usque dum redditae sint supra dictae unciae auri ad supra dicto domo cum illorum lucro pretium per unumquemque annum. Ubi sicut resonat potest reddi, sicut relatum est, vel sicut aequum est, quod ultimum nos redderemus, comme il est raisonable.

Resonatio. Opusc. vet. MS. ad Psalm. 150. apud Maium in Glossar. novo: Tympanum..... quod musici disciplinabili mensura percutientes, geminata Resonatione modulantur.