Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ABUSIO

ABUSIO,² Deceptio, Error. Gasp. Barthii Glossar. ap. Ludewig. Reliq. MSS. tom. 3. pag. 94. ex Roberti Monachi Hist. Palaest.: Haec Corbanam locutus, in superbia et Abusione, quae ei conversa sunt in ignominiam et confusionem. Ibid. pag. 95. ex Guiberto Abbate: At is digna sibi admodum animi offirmatione tantae nefas Abusionis abjiciens, penitus vel audire perhorruit. Priori in loco allusio est ad haec Psalmi 30: Muta fiant labia dolosa: quae loquuntur adversus justum iniquitatem in superbia et in Abusione.

Abusion, eodem sensu, in Lit. remiss. ann. 1391. ex Reg. 141. Chartoph. reg. ch. 67: Gilet d'Enfer veant et considerant l'Abusion, que vouloit faire et avoir icellui Loys dudit Adam, etc.