Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): RESPICIO

RESPICIO, (RESPICIARE) vox Practicorum, quae idem sonat quod Considerare, seu Esgarder, ut nostri efferebant, Sententiam pronunciare, judicare cum cognitione causae. Henr. de Knyghton ann. 1331: Qui omnes ad invicem consulentes venerunt, dicentes, quod omnes et singuli articuli superius de dicto Rogero attestati veri sunt et notorii, unde Respiciatum est et adjudicatum, quod praedictus Rogerus ut proditor et inimicus Regis et regni distractus sit et suspensus, etc. Vide, Esgardium.

Resploitier simili significatione dixit MS.: Ernouf est vostre hom lige, si vous peut bien aidier. Si poez bien cez plait, s'il vous plest, Resploitier, Si enquerez la chose, si en saurez miex jugier. Vide Explectare in Expletum 1.